- FIBULA
- FIBULAGr. φίβλη, quod ligat, Isid. aliis a figendo, quasi Figula, περόνη, ἐπιβλὴ. Gloss. Fibula, πόρπη, φιβλίον. Mart. quod Fibras. i. e. extremitates vestium constringat, aut quasi Figula, quia figit seu configit, dicta videtur. Eas non tam in vestibus, quam ornatu ponit Ulpian. IC. l. 25. ff. de auro, et argento leg. idque tum civibus, tum militibus in usu: Praesertim tamen feminarum adnumerabantur mundo, quod etiam iis principium fuisse creditur. Plin. l. 33. c. 1. Fabricam etiam Deum fibulas, et alia muliebris cultus, sicuti inaures, in principio factitasse, sine mentione annulorum. Materia iis aurum argentumve vel quaelibet alia metalla inaurata aut bracteis obducta. Trebell. Pollio in Claud. Ut Claudio extra dona daret Fibulas argenteas inauratas duas et Fibulam auream, praecepit sc. Valerianus Princeps Zosimo Sytiae Procuratori. Sic Virg. de Didone Aen. l. 4. v. 139.Aurea purpuream subnectit Fibula vestem.Quod apud Romanos non nisi extremâ Rep. factum, ut Plin. l. 33. c. 3. conqueritur, auri nempe luxum adeo in militia quoqueve dura illa atqueve horrida adolevisse, ut M. Bruti in Philippicis campis Epistolae repertae sint, frementes fibulas Tribunitias ex auro geri. Ita igitur cum invaluisset hic mos per bella civilia, ab eo tempore Tribunitium insigne esse coepêre. Aurelianus postea Imp. earum usum manipularibus etiam indulsit. Ex gemmis quoqueve constitisse, docet iterum Virg. Aen. l. 5. v. 312.------ lato quam circum amplectitur auroBalteus, et tereti subnectit Fibula gemmâ.Figuras Fibulae, vestiatiae inprimis, varias expressit Ioh. Rhod. l. de Acia. sed maior earum pars ad instar arcus fuit, ut fibula oblonga fuerit, et incurva, acus recta, nervum in arcu exprimens. Quare facile fuerit intelligere, cur apud Quintilian. l. 6. c. 3. Iunius homo longus, niger, macerqueve ac pandus appellaretur Fibula ferrca. Nam, quod pandus esset sive incurvus, figuram fibulae; quod macer, tenuitatem; quod niger, ferri colorem exprimebat. In antiquis monumentis fere omnes orbiculari apparent figurâ, in medio ad instar bullarum protuberantes, ut scilicet in interiori parte duobus uncinulis utraqueve vestis pars necteretur: Sive duo semicirculi, aut virgulae incurvae vestimentis hinc inde aptatentur, quae commissae iniectâ acu iungerentur. Philostrat. in vita Apoll. l. 1. Pucllae ambos oculos, marito alterum effedit, acubus ad id facinus usa, quibus vestimentorum fibulas neciebat. Ita Oedipum sibi Fibulis oculos cruentasse, ex Tragicis docti annotarunt. Illarum nullus in Toga usus, quae cum communi usu non cingeretur, nec fibula quoquevenectebatur. Dyonys. l. 2. p. 129. fibulae in Toga meminit, ubi de Saliis loquitur. Sed vel erravit is, Togam Saliis adscribendo, cum solas tunicas pictas in iis agnoverit Liv. l. 2. c. 40. vel non praestitêre fibulae in trabeis Saliorum eundem usum, quem in vestimentis apertis ad partes divisas connectendas, sed potius adhibitae sunt ad ipsam Togam contrahendam atqueve attollendam, ne scilicet ad pedes fluens impeditet saltentes. Imo nec in Pallio fibula: Cum enim tota eius conformatio in eo posita esset, ut pars dextra sinistro humero imponeretur, et velato brachio dextra exerceretur; ut si deflueret ea pars, reponeretur ac decenter infra genua caderet; ut a dextro in sinistrum coniceretur; ut non subduceretur altius aut fluens traheretur; nihil horum effici potuisset, si Fibulâ pallium fuisset nixum, h. e. si utraqueve pars eius in humeris fibulae morsu acquievisset. Quod itaqueve Pallii fibulati meminit Tertullian. non commune intelligit, sed quod olim Carthaginenses gesserant, antequam Togam induissent. Et Vopisc. in Probo, per Pallia Gallica fibulata, nihil aliud quam Sagochlamydes intelligit: Suid. quoqueve, dem de Persico pallio fibulato loquitur, hoc ipso ostendit, commune Graecorum fibulâ caruisse. Chlaenae igitur, et Chlamydes fibulam habuêrunt, ideoqueve Homer. in Chlaena, voce περονήσατο usus est. Sic Chlamys, quia aperta erat, in humeris vel ad cervicem fibulâ claudebatur, Ovid. Met. l. 14. v. 393.Purpureum chlamydis pennae traxêre colorem,Fibula quod fuerat, vestemque momorderat aurum,Pluma fit.Sagum item vestimentum apertum, et infibulatum erat; Varro apud Nonium, Quum neque aptam mollibus humeris fibulam sagus ferret. Idqueve apud Romanos, Hispanos, Illyricos, Germanos quoqueve, qui spina sagulum infibulare soliti sunt, teste Tac. Verum Gallicum sagum, quod ad instar tunicae, et manicatum erat, sine fibula fuisse videtur; interim et huius in illo usus esse potuit, cûm ad pectus apertum esset. Unde de Gallis Diod. Ε᾿πιπορποῦνται σάγους ῤαβδωτοὺς. Quod apud Trebell. Pollionem Zenobia dicitur, galeata ad contiones processisse, mediâ in Cyclade fibulâ muliebri adstricta, id eodem modo intelligendum, sicut de pallio supra diximus. In Cyclade enim, quae clausa et rotunda, proprie nullus fibulae locus, at ne longius flueret, ac pedes more matronali perfunderet, fibulâ in pectore constrictâ revocabatur ac suspendebatur. Quemadmodum de Penthesilea ait Virg. Aen. l. 1. v. 496.Aurea subnectens exsertae cingula mammae.Sed et Lacernas fibulâ iunctas credi par est, ut et reliqua amicula, quae tunicae iniciebantur, ne humeris defluerent. Imo Tunicas quoqueve ipsas, quas nempe χιςοὺς et χιζομένας dixêre, de quibus vide Polluc. l. 7. c. 13. in quibus Fibulae loco suturae erant. Trabeas tandem, licet Togae fuerint, fibulae iungebant, seu potius contrahebant, cum Equites transveherentur: quemadmosum de Cyclade modo dictum: Fertat. de Re Vest. passim, inprimis Part. 2. l. 1. c. 16. et 17. Porro Fibulis circulisque connexas armillas Petron. indicat Satyr. Ed. Gonzalis de Salas p. 18. Ed. Bosch. c. 32. et quidem lunatâ formâ, fibularum veterem in morem, de qua vide Plaut. Epidico Act. 5. sc. 1. v. 34. Cuiusmodi Fibula, Latinis Closula, Gr. Βάλανος dicta, teste Aristoph. Lysistratâ:Ο᾿ρχουμὲνης μου τῆς γυναικὸςἑσπέρας,Η῾ βάλανος ἐκπέπτωκεν ἐκ τοῦ τρήματος,Dum nostra sero saltat uxor vespere,Elapsa pendens fibula e foramine est.Ut exponit Thom. Bartholin. quem vide l. de Armillis vett. §. 4. In calceis etiam Fibulae: Unde Titaquellus Annot. in Alexandr. Neap. Lunulae, inquit, in Calceis (nempe Senatorum Rom.) (erant fibulae eburneae, ad instar Lunae corniculantis. Nimirum Lunula haec apposita illi loco, ubi extremitates calceorum inter se coeunt, hoc praestitit, ut transmitti per ansularum foramina, nec tamen excidere propter utrumqueve acumen facile posset, Balduin. de Calceo c. 9. ubi figuram istiusmodi fibularum exhibet: Graeci ἐπισφύριον ἐλεφάντινον μηνοειδὲς reddunt. Vide quoque Alb. Ruben. de Calceo Senatorio, ubi ex veterum Grammaticorum mente, de voce hac ἐπισφύρια prolixe disputat. Eobanus certe Hessus, versus illos Homeri Iliad. τ..Κνημῖδας μὲν τρῶτα περὶ κνήμῃσιν ἔθηκεΚαλὰς ἀργυρέοισιν ἐπισφυρίοις ἀραρυίας..Sic reddit: ------ Tum cruribus aptatAere renidentes ocreas, quas Fibula lorisArctabat niveis.Deniqueve non omittenda Fibula theatralis est, cuius usus apud Vett. fuit, ut Cantores et quicunqueve in Theatro voce placebant, a Venere arcerentur. Fuit autem annulus aereus vel argenteus, quo traiciebatur cuticula, eam partem operiens, quam exerceri nolebant, Rhodio docente. Hic non totum, unde procreamur, membrum transfigebat, sed tantum cutem glandis velamen: quo modo et pueros custoditos legimus, ne pubescens aetas in virilem praecipitaretur, apud Plin. l. 33. c. 3. Alii non annulum, sed thecam, et vaginam fuisse dixêrunt, moti auctoritate Mart. l. 11. Epigr. 76. cuius epigraphe in Caeliam. Verum haec non fibula ipsa, sed subligaculum quoddam fuit, honestatis causâ adhibitum, praecipue a Iudaeis ad celandam circumcisionem. Ipsa autem Fibula, ut dictum, annulus fuit, qui ne facile solvi posset, a fabro igne glutinabatur, et ab eodem cum opus esset refibulabatur, Octav. Ferrat. de Re Vest.Parte 2. l. 1. c. 18. Eundem hodiequeve apud Indorum quasdam gentes morem vigere, narrant Itinerariorum Scriptores, vide quoque infra infibulatio. Addam praedictis Fibularum in perforandis labiis usum antiquissimum. Unde, cum Iobus de Leviathan c. 40. v. 21. ait, Numquid pones circulum in naribus eius aut armillâ perforabis maxillam eius: Armillam sibulam interpretatur Bartholin. supra laudatus, non absimilem hamo aut spinae, idque eo audacius asseverat, quod Fibularum annulorumqueve usum in labiis perforandis non paucos professos esse, docet Ioh. Rhodius Dissert. de Acia etc. Vide quoque Barthium Animadv. ad Stat. Theb. l. 6. v. 570. torto auro, et l. 7. v. 658. rasilis auro; Screvel. ad Mart. l. 5. Epigr. 42. ubi de Fibulis, in nobilitatis insigne, Equitibus indultis, Salmas. ad Solin. p. 769. ubi de Fibula Comoedorum et Tragoedorum, nec non supra in voce cocblides item Fibla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.